LA SETTIMANA SANTA A SESSA AURUNCA
www.settimanasanta.com
CANTICO DI ZACCARIA - LUC. 1, 68-79
Benedictus Dòminus Deus Israel: + quia visitàvit et fecit redemptiònem plebis suae.
Et erèxit cornu salùtis nobis, + in domo David puèri sui.
Sicut locùtus est per os sanctorum, + qui a saeculo sunt, prophetàrum ejus.
Salùtem ex inimìcis nostris, + et de manu òmnium, qui odèrunt nos.
Ad faciendam misericòrdiam cum pàtribus nostris: + et memoràri testamènti sui sancti.
Iusjuràndum, quod juràvit ad Adraham, patrem nostrum, + datùrum se nobis.
Ut sine timòre de manu inimicòrum nostròrum liberàti, + serviàmus illi.
In sanctitàte et justìtia coram ipso, + òmnibus dièbus nostris.
Et tu, puer, Prophèta Altissimi vocàberis: + praeibis enim ante faciem Dòmini paràre vias eius.
Ad dàndam scièntiam salùtis plebi ejus, + in remissiònem peccatòrum eòrum.
Per viscera misericòrdiae Dei nostri: + in quibus visitàvit nos, òriens ex alto.
Illuminàre his, qui in tènebris et in umbra mortis sedent: + ad dirigèndos pedes nostros in viam pacis.
Gloria etc.
Le parti in grassetto sono eseguite dal coro.